uigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se conuenirent.quo ubi, sicut edictum erat, taciti conuenerunt, 'hoc silentium, milites,' inquit, 'omisso militari adsensu in me audiendo seruandum est. ubi sententiam meam uobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.nunc quae mente agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute hinc oportet euadatis.ueniendo huc exercitum egregium populo Romano seruastis: erumpendo hinc uosmet ipsos seruate; digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante uiderit quam captum a nobis,nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. quem uidentem ac uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est;in eo enim loco res sunt nostrae ut uobis ego magis necessitas uestrae index quam consilii auctor sim.neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus.ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu aut nocte faciamus oportet.ecce autem aliud minus dubium; quippe, si lux exspectetur, quae spes est non uallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est.signo secundae uigiliae conuenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore subito pauorem iniecturi.me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. quibus haec salutaria uidentur, agitedum in dextram partem pedibus transite.'omnes transierunt; uadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.iam euaserant media castra, cum superscandens uigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum; quo excitatus uigil cum proximum mouisset erectique alios concitarent, ignari ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset,Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat, quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant.inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad castra consulis peruadit.aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur esse, cum Decius 'macte uirtute' inquit, 'milites Romani, este; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent;sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est, nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat; hic lucem quieti opperiamur.'dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos seruatores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.ubi ad praetorium uentum est, consul classico ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum uagari.iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur;quem incautum improuiso adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum intra castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis. ita magna pars absenti hosti cessit: quos intra uallum egerat pauor—fuere autem ad triginta milia—omnes caesi: castra direpta.