tum iam fides agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent.legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent;peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent;si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque uerbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent.haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectoscohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.hac legatione Romam relata, positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis, belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto, decreuerunt ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus [ab urbe] profecti, Ualerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt.priori Ualerio Samnitium legiones—eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant— occurrunt; simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda, nunc ad accersenda aduersus se auxilia.ut uero castra Romana uiderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere, adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem qua Campanus Sidicino tulerit.Ualerius leuibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit,paucis suos adhortatus ne nouum bellum eos nouusque hostis terreret: quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire.ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent uirtutem; qualescumque inter se certauerint, necesse fuisse alteram partem uinci. Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam ui hostium uictos esse.quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium aduersus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret;qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Uolscos Auruncos, domita armis habeat; qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naues fuga compulerit?cum gloria belli ac uirtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tum etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit,utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, uerbis tantum ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, uersari media in mole pugnae sciat.'facta mea, non dicta uos, milites' inquit, 'sequi uolo, nec disciplinam modo sed exemplum etiam a me petere. non factionibus [modo] nec per coitiones usitatas nobilibus sed hac dextra mihi tres consulatus summamque laudem peperi.fuit cum hoc dici poterat: patricius enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista consulatum quo urbs haec consulem habuit:nunc iam nobis patribus uobisque plebei promiscuus consulatus patet nec generis, ut ante, sed uirtutis est praemium. proinde summum quodque spectate, milites, decus.non, si mihi nouum hoc Coruini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum uetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;semper ego plebem Romanam militiae domique, priuatus, in magistratibus paruis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.nunc, quod instat, dis bene iuuantibus nouum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum petite.'non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud grauate munia obeundo.in ludo praeterea militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter facilis; uincere ac uinci uoltu eodem nec quemquam aspernari parem qui se offerret;factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.itaque uniuersus exercitus incredibili alacritate adhortationem prosecutus ducis castris egreditur.proelium, ut quod maxime unquam, pari spe utrimque, aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.Samnitibus ferociam augebant nouae res gestae et paucos ante dies geminata uictoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat.