ea religione adductus senatus dictatorem claui figendi causa dici iussit; dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum dixit.lex uetusta est, priscis litteris uerbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clauum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis Iouis optimi maximi, ex qua parte Mineruae templum est.eum clauum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Mineruae templo dicatam legem quia numerusMineruae inuentum sit.—Uolsiniis quoque clauos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat.—M. Horatius consul †ex lege templum† Iouis optimi maximi dedicauit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne claui figendi translatum est. intermisso deinde more digna etiam per se uisa res propter quam dictator crearetur.qua de causa creatus L. Manlius , perinde ac rei gerendae ac non soluendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis seu ui seu uerecundia uictus dictatura abiit.neque eo minus principio insequentis anni, Q. Seruilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis.acerbitas in dilectu, non damno modo ciuium sed etiam laceratione corporum lata, partim uirgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in uincula ductis,inuisa erat, et ante omnia inuisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi, graue liberae ciuitati, ab ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret.criminique ei tribunus inter cetera dabat quod filium iuuenem nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus seruile,prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana miseria disceret uere imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam?quia infacundior sit et lingua impromptus; quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac uexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere si quid ex progenie sua parum prosperum sit;at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.omnium potius his criminationibus quam ipsius iuuenis inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam inuidiae atque criminum esse aegre passus,ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile.inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit; ianitori opus esse sibi domino eius conuento extemplo ait; nuntiaret T. Manlium L. filium esse.mox introductus —etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid noui aut consilii ad rem agendam deferre—salute accepta redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis uelit.procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est uerba; et prae se deinde tulit ea ui subactum se incepto destitisse.nec, perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate auertisset.itaque non patri modo remissa causae dictio est sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit et,cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri—nam [et] antea, sicut nunc quos Rufulos uocant, imperatores ipsi faciebant—, secundum in sex locis tenuit nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu hominum iuuentam egisset.eodem anno, seu motu terrae seu qua ui alia, forum medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur;