Uolsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere.oppidum dirutum atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere ignem: praeda omnis militi data. extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos uinctos consul ante currum triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit.sunt qui hanc multitudinem captiuam seruorum fuisse scribant, idque magis ueri simile est quam deditos uenisse.hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus . Auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum;metuque ne id factum populi unius consilium omnis nominis Latini esset, dictator—uelut aduersus armatum iam Latium— L. Furius creatus magistrum equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit;et cum—quod per magnos tumultus fieri solitum erat—iustitio indicto dilectus sine uacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae. ibi praedonum magis quam hostium animi inuenti; prima itaque acie debellatum est.dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset, dictatura se abdicauit.senatus duumuiros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat.consules dictatoris exercitu ad bellum Uolscum usi Soram ex hostibus, incautos adorti, ceperunt. anno postquam uota erat aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus.prodigium extemplo dedicationem secutum, simile uetusto montis Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum plena religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici.dictus P. Ualerius Publicola ; magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est. non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur; et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad interregnum redit.ex interregno, ut id actum uideri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Ualerius Coruus tertium A. Cornelius Cossus .maiora iam hinc bella et uiribus hostium et longinquitate uel regionum uel temporum [spatio] quibus bellatum est dicentur. namque eo anno aduersus Samnites, gentem opibus armisque ualidam, mota arma;Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. quanta rerum moles. quotiens in extrema periculorum uentum, ut in hanc magnitudinem quae uix sustinetur erigi imperium posset.belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus uenit, non orta inter ipsos est.Samnites Sidicinis iniusta arma, quia uiribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt.Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam uires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli uerterunt.namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde aeque facilis uictoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.ibi rursus acie dimicatum; aduersoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens a uobis petitum.quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii uobis minus essemus;nunc, misericordia uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur.neque hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt, ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est.