consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore diuisis memor paternae uirtutis Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit.et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re uolebat et prohibendo populationibus quos rapto uiuere necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum statiuis delegit.ubi cum stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis; quatiensque scutum hasta cum silentium fecisset, prouocat per interpretem unum ex Romanis qui secum ferro decernat.M. erat Ualerius tribunus militum adulescens, qui haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis uoluntatem, in medium armatus processit.minus insigne certamen humanum numine interposito deorum factum; namque conserenti iam manum Romano coruus repente in galea consedit, in hostem uersus.quod primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus, precatus deinde, si diuus, si diua esset qui sibi praepetem misisset, uolens propitius adesset.dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem sed, quotienscumque certamen initum est, leuans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus appetit, donec territum prodigii talis uisu oculisque simul ac mente turbatum Ualerius obtruncat; coruus ex conspectu elatus orientem petit.hactenus quietae utrimque stationes fuere; postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad uictorem etiam ocior fuit. ibi circa iacentis Galli corpus contracto certamine pugna atrox concitatur.iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem uictoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis tribunum, 'hunc imitare, miles' aiebat, 'et circa iacentem ducem sterne Gallorum cateruas.'di hominesque illi adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum euentum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat.inter primos, quorum concursus alios exciuerat, atrox proelium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli ueniret, terga uertit. primo per Uolscos Falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum petierunt.consul contione aduocata laudatum tribunum decem bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra.ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem uidebantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit.dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Ualerium Coruum — id enim illi deinde cognominis fuit—summo fauore populi, tres et uiginti natum annos, consulem renuntiauit.collega Coruo de plebe M. Popilius Laenas , quartum consul futurus, datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat.postremo cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere.cuius populi ea cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est. maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes horrebat.exercitibus dimissis, cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit.eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant. et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes uenissent.idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato ii† C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset,solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica priuatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. leuatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum.tertium anno post Satricum restitutum a Uolscis M. Ualerius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum,prius quam plus hostium fieret Uolscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit. quo cum Antiates aliique Uolsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.