ab Romanis nec opus intermissum— triarii erant, qui muniebant—et ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti armatique steterunt, proelium initum.praeter uirtutem locus quoque superior adiuuit, ut pila omnia hastaeque non tamquam ex aequo missa uana, quod plerumque fit, caderent sed omnia librata ponderibus figerentur;oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegrauata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in aduersum subissent, primo incerti restitere;dein, cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.necdum certa Romanis uictoria erat; alia in campum degressis supererat moles.namque multitudo Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, uelut noua rursus exoriente acie integrum militem aduersus uictorem hostem ciebat;stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.iamque omissa cunctando uictoria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima signa 'quid stas, miles?' inquit; 'non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias;in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes replestis.nolite exspectare dum stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in hostem.'his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.consul non ultra castra insecutus, quia et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uictorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.moram triumpho uolnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet.dictator L. Furius Camillus dictus addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.prius quam inirent noui consules magistratum, triumphus a Popilio de Gallis actus magno fauore plebis; mussantesque inter se rogitabant num quem plebeii consulis paeniteret;simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem [consulatum] priuata cupiditate quam publica iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet.annus multis uariisque motibus fuit insignis: Galli ex Albanis montibus, quia hiemis uim pati nequiuerant, per campos maritimaque loca uagi populabantur;mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naues, uictos se an uictores putarent.inter hos longe maximus exstitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent imperare iis quorum auxilio egerent:Latinos pro sua libertate potius quam pro alieno imperio laturos arma.inter duo simul bella externa defectione etiam sociorum senatus anxius, cum cerneret metu tenendos quos fides non tenuisset, extendere omnes imperii uires consules dilectu habendo iussit: ciuili quippe standum exercitu esse, quando socialis [coetus] desereret.undique non urbana tantum sed etiam agresti iuuentute decem legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc nouum exercitum,si qua externa uis ingruat, hae uires populi Romani, quas uix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant; adeo in quae laboramus sola creuimus, diuitias luxuriamque.inter cetera tristia eius anni consul alter Ap. Claudius in ipso belli apparatu moritur; redieratque res ad Camillum, cui unico consuli,uel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae uel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis, dictatorem adrogari haud satis decorum uisum est patribus.