prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est.legis Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus publicis erumpebant.quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Ualerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus .inclinatis semel in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos uidebatur, leuare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam uerterunt quinqueuiris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius P. Decius Mus M. Papirius Q. Publilius et T. Aemilius .qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura sustinuerunt.tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissoluit, ut populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberauit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta uis ingens aeris alieni sit.terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit. dictus in castris —eo enim ad consules missum senatus consultum est— C. Iulius , cui magister equitum adiectus L. Aemilius . ceterum foris tranquilla omnia fuere:temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit.duo interreges, C. Sulpicius et M. Fabius , interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur.creati ipse C. Sulpicius Peticus , qui prior interregno abiit, et T. Quinctius Poenus ; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt,ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella;cuius lentae uelut tabis senio uicta utriusque pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu indutias peterent. in quadraginta annos impetrauerunt.ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit.ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus , qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbauit;quod uidebatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant;sed et ipse constantia inceptum obtinuit et tribuni omni ui <ut> reciperaturi ius consularibus comitiis amissum adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam aperuisset uiam, censuram quoque in partem uocari plebes uolebat.nec uariatum comitiis est, quin cum Manlio †Naeuio censor† Marcius crearetur. dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium , nullo terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus obseruaretur.magister equitum dictatori additus Q. Seruilius . nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit quam censoriis fuerat:M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus.fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit; nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra posuisse nuntiatum esset, Scipione graui morbo implicito Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.is impigre exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad Martis aedem conuenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus, quod superfuit militum P. Ualerio Publicolae praetori tradidit,auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli euentus subsidium rei publicae esset.ipse iam satis omnibus instructis comparatisque ad hostem pergit; cuius ut prius nosceret uires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo, quem proximum castris Gallorum capere potuit, uallum ducere coepit.gens ferox et ingenii auidi ad pugnam cum procul uisis Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen uidit et cum loci altitudine tum uallo etiam tegi Romanos, perculsos pauore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.