duo bella eo anno prospere gesta: cum Tarquiniensibus Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni uniuersa gens positis armis in fidem consulis uenisset.triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis uictoria fuit. in Tarquinienses acerbe saeuitum; multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captiuorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur;uolgus aliud trucidatum. nec populus in eos qui missi Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis caesi ac securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum.res bello bene gestae ut Samnites quoque amicitiam peterent effecerunt. legatis eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem accepti.non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae. nam etsi unciario fenore facto leuata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum admittebat.consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Ualerius Publicola iterum. in bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama ferebat, legati Latini ad Uolscos conuertere, nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum uenturos esse.censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias iussit.inclinauit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praedatores fuisse.itaque Ualerium consulem, Uolscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium dixit.is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.tum primum Caerites, tamquam in uerbis hostium uis maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset, uerus belli terror inuasit, et quam non suarum uirium ea dimicatio esset cernebant;paenitebatque populationis et Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores; nec arma aut bellum quisquam apparare sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris ueniam.legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos rogauerunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset;conuersique ad delubra Uestae hospitium flaminum Uestaliumque ab se caste ac religiose cultum inuocabant:eane meritos crederet quisquam hostes repente sine causa factos? aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore lapsos fecisse, ut sua uetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos, nouis corrumperent maleficiis florentemque populum Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam cepissent? ne appellarent consilium, quae uis ac necessitas appellanda esset.transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter uiam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites.eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas. Caere, sacrarium populi Romani, deuersorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inuiolatumque crimine belli hospitio Uestalium cultisque dis darent.mouit populum non tam causa praesens quam uetus meritum, ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. itaque pax populo Caeriti data indutiasque in centum annos factas in senatus consultum referri placuit.in Faliscos eodem noxios crimine uis belli conuersa est; sed hostes nusquam inuenti. cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum; legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.