ceterum tribuni plebis, non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum seuocaret, capite sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis uerba, quamuis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.noui consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus,quod Laenas gessit, qui hoste in urbem compulso agros uastauit; Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt.inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbauerunt specie. et tum quidem uelut lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt;deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu uana miracula pauentes inridebant increpabantque, uertit animos repente pudor et in ea ipsa quae fugerant uelut caeci ruebant.discusso itaque uano apparatu hostium, cum in ipsos armatos se intulissent, auerterunt totam aciem castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta uictores reuerterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pauorem.concitatur deinde omne nomen Etruscum et Tarquiniensibus Faliscisque ducibus ad Salinas perueniunt. aduersus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit.id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam iam in promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid dictatori ad id bellum decerneretur parareturue. eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit.profectus ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum uagos palantes oppressit;castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphauit.quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit.interreges deinceps Q. Seruilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius C. Fabius C. Sulpicius L. Aemilius Q. Seruilius M. Fabius Ambustus .in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut, quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset;iussum populi et suffragia esse. cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia ualuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ualerius Publicola eodemque die magistratum inierunt,quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Ualerius Publicola ].Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt uastati agri ab Sulpicio consule, quo Ualerius aduersus Tiburtes legiones duxit.domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat. fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare:quin aut toto cedendum esse, si plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam possessionem integram a patribus accepissent.plebes contra fremit: quid se uiuere, quid in parte ciuium censeri, si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti ac C. Licini , partum sit, id obtinere uniuersi non possint?uel reges ueldecemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum putet.non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes uix duces eminent.aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia consulum: plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse de libertate uociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta [plebs] sequeretur.consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt. creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius . in quibusdam annalibus pro T. Quinctio M. Popilium consulem inuenio.