his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare quod non iussissent per consules geri bellum:electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat. eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros.immiscerique militibus centuriones nec in circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo ad dictatorem iretur; uerba pro exercitu faceret Sex. Tullius , ut uirtute eius dignum esset.septimum primum pilum iam Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, uir factis nobilior.is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium,imperiis oboedientissimum militem, 'si licet, dictator' inquit, 'condemnatum se uniuersus exercitus a te ignauiae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis orauit me ut suam causam apud te agerem.equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos uirtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam noua gloria patereris.etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam profectae postea a Ueiis uirtute reciperauere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra;quamquam de gloria uix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster—quod aegrius patimur—exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.quid enim aliud esse causae credamus, cur ueteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est.sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribus—quae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat,quis tandem suscenseat?—milites nos esse non seruos uestros, ad bellum non in exsilium missos; si quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dignum sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos.haec dicta sint patribus. te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iouis optimi maximi templum gratantes ouantesque adire.'orationem Tulli exceperunt preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant.dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat tamen facturum quod milites uellent, <in>se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue imperatoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret;nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur.dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est.iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re, in posterum diem edicitur acie pugnaturos.dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt: