inter carminum prope modo incondita quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam familiae honori fuit.dictator coronam auream addidit donum mirisque pro contione eam pugnam laudibus tulit.et hercule tanti ea ad uniuersi belli euentum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transierit.ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici prouincia euenisset, aduersus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. creatus Q. Seruilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum euenisset, ludos magnos uouit.dictator ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.pugnatum haud procul porta Collina est totius uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum; quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem accendebant.magna utrimque edita caede auertitur tandem acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis intra portas compelluntur.egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit.dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicauit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit: Fabio satis uisum ut ouans urbem iniret.inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine obuios caedi, recepisse se intra urbem;eam rem triumpho dignam uisam Romanis. ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua uisuros.itaque insequenti anno M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem Romam uenerunt.terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes aduenissent;conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati. et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros adgrediuntur;apparuitque occasione magis quam uirtute fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis aduentum eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui belli compressam.alius aduentus hostium fuit [proximo bello] agris [quam] terribilior [urbi]:populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragrauere rebusque nequiquam repetitis noui consules C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea prouincia, Plautio Hernici euenere.Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter multos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis intermiserant annis, accepta.quo praesidio cum fulta res Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est.dictatorem dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius dixit; magister equitum dictatori additus M. Ualerius . hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa aduersus Gallos duxerunt.lentius id aliquanto bellum quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret,dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua eadem languesceret mora.