cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit.itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tanta spe scalis capi urbem posse quam ut auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.quod simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari et intra moenia esse hostem <ut> uiderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures a Furianis intra moenia caesi, Ualeriani expeditiores ad persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere.Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.uidebatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte Nepesinorum prodente ciuitatem facta erat deditio;mitti tamen ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent.unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore primo impetuque oppidum capitur.Nepesinis inde edictum ut arma ponant parcique iussum inermi: Etrusci pariter armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res oppidumque cum praesidio relictum.ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis uictorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. eodem anno ab Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque cur per eos annos militem ex instituto non dedissent.responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuuentutis aliqui apud Uolscos militauerint;eos tamen ipsos praui consilii poenam habere nec quemquam ex his reducem esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a Uolscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.quae relata patribus magis tempus quam causam non uisa belli habere.insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis Capitolinis L. Papirio Cursore <iterum C. Sergio > iterum tribunis consulari potestate, graue bellum foris, grauior domi seditio exorta,bellum ab Uolscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis uiro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino .qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni inuideret eximio simul honoribus atque uirtutibus, M. Furio , aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse;tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat; cum interim, si quis uere aestimare uelit, a M. Furio reciperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx seruata esset;et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit; illius gloriae pars uirilis apud omnes milites sit qui simul uicerint: suae uictoriae neminem omnium mortalium socium esse.his opinionibus inflato animo, ad hoc uitio quoque ingenii uehemens et impotens, postquam inter patres non quantum aequum censebat excellere suas opes animaduertit,primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeiis magistratibus consilia communicare; criminando patres, alliciendo ad se plebem iam aura non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse.et non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed neruo ac uinculis corpus liberum territent.et erat aeris alieni magna uis re damnosissima etiam diuitibus, aedificando, contracta. bellum itaque Uolscum, graue per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum ut maior potestas quaereretur;sed noua consilia Manli magis compulere senatum ad dictatorem creandum. creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium Capitolinum .