iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum Hernicorumque <uim> conciuerant ex integerrimis diutina pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus commouit animos militis Romani.quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem,nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriaeque uestrae?uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis.an me, quod non dictator uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles' clamitans,'signum.' quod ubi uidere, ipsum Camillum, iam ad munera corporis senecta inualidum, uadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem' pro se quisque clamantes.emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos antesignanos;ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum.nec uis tantum militum mouebat, excitata praesentia ducis, sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species;ita quocumque se intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat. maxime id euidens fuit, cum in laeuum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu suo proelium restituit, ostentans uincentem ceteram aciem.iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis uictoriam quam proelium diremit.signo deinde receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum; Latini namque et Hernici relictis Uolscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti euentus;Uolsci ubi se desertos ab eis uidere quorum fiducia rebellauerant, relictis castris moenibus Satrici se includunt; quos primo Camillus uallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.quae postquam nulla eruptione impediri uidet, minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae spei uictoriam exspectaret, cohortatus milites ne tamquam Ueios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, uictoriam in manibus esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Uolsci abiectis armis sese dediderunt.ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id caput Uolscorum, eam fuisse originem proximi belli.sed magno apparatu tormentis machinisque tam ualida quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.inter sermonem eius—credo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisse—legati ab Nepete ac Sutrio auxilium aduersus Etruscos petentes ueniunt, breuem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. eo uim Camilli ab Antio fortuna auertit.namque cum ea loca opposita Etruriae et uelut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid noui molirentur et Romanis reciperandi tuendique cura erat.igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur.quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet, nihil recusauit; Ualerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Ualerio in Uolscos missi.profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem oppidi iam captam ab Etruscis inuenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim hostium ab se arcentes.