si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare?hocine est in commune honores uocare, ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius uenis, nisi partem petendo totum traxeris?"timeo" inquit, "ne, si duos licebit creari patricios, neminem creetis plebeium." quid est dicere aliud "quia indignos uestra uoluntate creaturi non estis, necessitatem uobis creandi quos non uoltis imponam"?quid sequitur, nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se non suffragio creatum dicat?quomodo extorqueant, non quomodo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam uirtute petere honores malunt.est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui uestra necessaria suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat.omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis: quis est hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit?de indignitate satis dictum est—etenim dignitas ad homines pertinet—: quid de religionibus atque auspiciis—quae propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est— loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur;nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus non aliter quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.quid igitur aliud quam tollit ex ciuitate auspicia qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?eludant nunc licet religiones: "quid enim est, si pulli non pascentur, si ex cauea tardius exierint, si occecinerit auis?" parua sunt haec; sed parua ista non contemnendo maiores uestri maximam hanc rem fecerunt;nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. uolgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem Dialem, dummodo homo sit imponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est;non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur; nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant.tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem uenit altera lege solitudines uastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur?omnium rerum causa uobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis deos uelim fortunare.'oratio Appi ad id modo ualuit ut tempus rogationum iubendarum proferretur.refecti decumum iidem tribuni, Sextius et Licinius, de decemuiris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam uia facta ad consulatum uidebatur.hac uictoria contenta plebes cessit patribus ut in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum M. Geganius P. Manlius L. Ueturius P. Ualerius sextum.cum praeter Uelitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit ciuitatem ut M. Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit.bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum cum quo prouocatus manus conseruit in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliauit, tum pugnatam.