primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuuentutis ad Ueliternum bellum; postremo dictatorium fulmen in se intentatum.iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit:se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si uelit, habere posse.quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant? non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore leuetur et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat.proinde ipsi primum statuerent apud animos quid uellent; deinde comitiis tribuniciis declararent uoluntatem. si coniuncte ferre ab se promulgatas rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim quae promulgauerint:sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec illos ea quae promulgata sint habituros.aduersus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset,Ap. Claudius Crassus , nepos decemuiri, dicitur odio magis iraque quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse:'neque nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse.quorum alterum neque nego neque infitias eo—nos, ex quo adsciti sumus simul in ciuitatem et patres, enixe operam dedisse ut per nos aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium inter quas nos esse uoluistis dici uere posset:illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro uniuersa re publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem aduersa quis putet, nihil nos neque priuatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra utilitatem uestram, etsi quaedam contra uoluntatem fuerint, uere referri posse.an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera ciuitate sciam,reticere possim L. illum Sextium et C. Licinium , perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse?'"sub condicione" inquit, "nos reficietis decimum tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos adeo fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"?sed quae tandem ista merces est qua uos semper tribunos plebis habeamus? "ut rogationes" inquit, "nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis." obsecro uos,Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum ciuem succlamare "bona uenia uestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse,antiquare alias." "non" inquit, "licebit tu de fenore atque agris quod ad uos omnes pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris, uideas; aut omnia accipe, aut nihil fero";ut si quis ei quem urgeat fames uenenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut mortiferum uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus tuis"? quid? si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo erit qui ferat?illud si quis patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse, Claudius diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis uestrum, Quirites, ferret?nunquamne uos res potius quam auctores spectabitis sed omnia semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur aduersis accipietis?at hercule sermo est minime ciuilis; quid? rogatio qualis est, quam a uobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. "consules" inquit, "rogo ne uobisquos uelitis facere liceat." an aliter [rogat] qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios creandi potestatem uobis permittit?