consulatum superesse plebeiis; eam esse arcem libertatis, id columen. si eo peruentum sit, tum populum Romanum uere exactos ex urbe reges et stabilem libertatem suam existimaturum;quippe ex illa die in plebem uentura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.huius generis orationes ubi accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duumuiris sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat; omniumque earum rogationum comitia in aduentum eius exercitus differunt qui Uelitras obsidebat.prius circumactus est annus quam a Uelitris reducerentur legiones; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos militum dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique quia legum latores erant, plebes reficiebat.tribuni militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius Sp. Seruilius L. Papirius L. Ueturius .principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus uentum; et cum tribus uocarentur nec intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad ciuem decurrunt.dictatorem dici placet; dicitur M. Furius Camillus , qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium uocant.cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et 'uti rogas' primae tribus dicerent, tum Camillus 'quando quidem' inquit,'Quirites, iam uos tribunicia libido, non potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis partam, uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis uniuersae quam uestra causa dictator intercessioni adero euersumque uestrum auxilium imperio tutabor.itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis; si aduersus intercessionem tamquam captae ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam a se ipsa dissolui non patiar.'aduersus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emouerent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.terrorem ingentem incusserat plebi: ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit. sed re neutro inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset;sed auspiciis magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator—quem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius uictus esset?—et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum;simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi uidebat,obsistere potuit aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire; et quod usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.inter priorem dictaturam abdicatam nouamque a Manlio initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent.P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinauit C. Licinio , qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto.id aegre patres passos accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis imperium esse.Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi uelle continuari honorem acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem:nonum se annum iam uelut in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et uim omnem tribuniciae potestatis.