eo laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legionibus nouis scriptis placuit duos exercitus in agrum Uolscum legionibus diuisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus <in> maritimam oram atque Antium, Q. Seruilius et L. Geganius laeua ad montes <et> Ecetram pergunt.neutra parte hostis obuius [fuit]. populatio itaque non illi uagae similis quam Uolscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et uirtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis grauior.quippe a Uolscis timentibus ne interim exercitus ab Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant; Romano contra etiam in hostico morandi causa [erat], ut hostem ad certamen eliceret.itaque omnibus passim tectis agrorum uicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.paruo interuallo ad respirandum debitoribus dato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio et tantum abesse spes ueteris leuandi fenoris, ut tributo nouum fenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum;cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis.tribunos etiam militares patricios omnes coacta principum opibus fecit, L. Aemilium P. Ualerium quartum C. Ueturium Ser. Sulpicium L. et C. Quinctios Cincinnatos .iisdem opibus obtinuere ut aduersus Latinos Uolscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent:unum ad praesidium urbis: alterum qui, si qui alibi motus exstitisset, ad subita belli mitti posset: tertium longe ualidissimum P. Ualerius et L. Aemilius ad Satricum duxere.ubi cum aciem instructam hostium loco aequo inuenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis claram uictoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.postero die iterata pugna; et aliquamdiu aequa uirtute fortunaque Latinae maxime legiones longa societate militiam Romanam edoctae restabant.sed eques immissus ordines turbauit; turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se inuexit acies, tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinauit pugna, iam intolerabilis Romana uis erat.fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi: castra capta direptaque.ab Satrico nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum Romanus exercitus prope uestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit.prius itaque moenia intrauere hostes quam Romanus extrema agminis carpere aut morari posset. inde aliquot dies uastando agro absumpti nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.seditio tum inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates uicti malis subactique bello in quo et nati erant et consenuerant deditionem spectarent,Latinos ex diutina pace noua defectio recentibus adhuc animis ferociores ad perseuerandum in bello faceret. finis certaminis fuit postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare quo minus incepta persequerentur.Latini profecti, ab societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese uindicauerunt; Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt.ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec Uolscos in armis retinere potuerant, eo erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis aduersae pugnae fuerat, igni concremarent. nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris profanisque inicerent, quam Matris Matutae templum;inde eos nec sua religio nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox horrenda edita templo cum tristibus minis ni nefandos ignes procul delubris amouissent.incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in ciuitatem se dedissent.patentibus portis cum improuiso incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est. in arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo casu senatum facerent, misere.haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum duxere.clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia [Tusculi] tueri uident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pauere.