hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi si quando a uobis proque uobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus uestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt.pacem, quam nos praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, sicubi est, auertatis precamur; in nos quid arma polleant uestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec mens nostra est—di immortales faciant—tam felix quam pia.quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi reuicta rebus uerbis confutare nihil attinet, tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam euidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum digni sitis quibus ita satisfiat'.tantum fere uerborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia nec ita multo post ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam patientia et moderatione insignis,magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. Ualeriis —Lucio quintum, Publio tertium—[et] C. Sergio tertium Licinio† Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Maluginense .censoribus quoque eguit annus, maxime propter incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum uideri expediebat.creati censores C. Sulpicius Camerinus Sp. Postumius Regillensis , coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est.igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit.eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus;passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, ab Satrico Uelitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem.quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo debeatur.merces seditionis proposita confestim seditionem excitauit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta;nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina dabant. cum patribus minor <in> praesens cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset —quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabinoconsedisse nuntiabatur—interim tribunos plebis fama ea ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deterruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit.nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem in semet ipsos uersos,occasionem rati duces eorum raptim agmine facto, peruastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere.ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum 'ad arma', concursumque in muros adque portas est; tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creauere.is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum est— tantus eius magistratus terror erat—simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione conuenere.dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum late populantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant;similem pauorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque uocis in oculis atque auribus fore.