cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis 'haec est' inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, uestra ignauia haec est.secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo soletis uincite. quid uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi uictorem receptura sunt'.pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate uenerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in uicem totam alacri clamore peruasit aciem.neque alter tribunus rei defuit sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando—ad quam rem leuiorem auctorem eum culpae societas fecerat—sed ab imperio totus ad preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum fortunae eius diei crimine eximerent:'abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna suam gloriam uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam.'optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis animisque qua premi parte maxime peditum copias uident. nihil neque apud duces neque apud milites remittitur a summo certamine animi.sensit ergo euentus uirtutis enixae opem et Uolsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in ueram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.ubi in recensendis captiuis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percontantibusque fassi publico consilio se militasse.cuius tam uicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam captiuos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse: castris exercituique interim, si uideatur, praesit collega.documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius uidebatur, qua data in tam praecipitem casum res publica esset;et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum uaria fortuna in Uolscis gesta res esset, aduersae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.introductis in senatum captiuis cum bello persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit, permissoque ut ex collegis optaret quem uellet contra spem omnium L. Furium optauit;qua moderatione animi cum collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem peperit. nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti uim Romanam arcuerunt quam armis non poterant.intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus; patentibus portis urbis togati obuiam frequentes imperatoribus processere; commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris deuehitur.Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens,ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio uidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium uocibus ac repletas semitas inter uolgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium qua quemque suorum usuum causae ferrent,nihil usquam non pauidis modo sed ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia, inquirens oculis ubinam bellum fuisset;adeo nec amotae rei usquam nec oblatae ad tempus uestigium ullum erat sed ita omnia constanti tranquilla pace ut eo uix fama belli perlata uideri posset.uictus igitur patientia hostium senatum eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera arma uerasque uires quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini inuenistis.ite Romam ad senatum; aestimabunt patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. non praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus euentum uestris senatus quem uidebitur dabit.'postquam Romam Tusculani uenerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in uestibulo curiae est conspectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere.dictator Tusculanus ita uerba fecit: 'quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc uidetis nos stantes in uestibulo curiae uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus legionibusque uestris processimus.