arreptus a uiatore 'Iuppiter' inquit, 'optime maxime Iunoque regina ac Minerua ceterique di deaeque, qui Capitolium arcemque incolitis, sicine uestrum militem ac praesidem sinitis uexari ab inimicis? haec dextra, qua Gallos fudi a delubris uestris,iam in uinclis et catenis erit?' nullius nec oculi nec aures indignitatem ferebant; sed inuicta sibi quaedam patientissima iusti imperii ciuitas fecerat, nec aduersus dictatoriam uim aut tribuni plebis aut ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant.coniecto in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis uestem mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse, obuersatamque uestibulo carceris maestam turbam.dictator de Uolscis triumphauit, inuidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit; quippe domi non militiae partum eum actumque de ciue non de hoste fremebant: unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus.iamque haud procul seditione res erat; cuius leniendae causa postulante nullo largitor uoluntarius repente senatus factus Satricum coloniam duo milia ciuium Romanorum deduci iussit. bina iugera et semisses agri adsignati;quod cum et paruum et paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio.et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberauerat hominum.audiebantur itaque propalam uoces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat:sic Sp. Cassium in agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium ab ore ciuium famem suis impensis propulsantem oppressos, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem ciuitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis;saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit uir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii poenam uincula fuisse?non obuersatam esse memoriam noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli , qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene Ioue erepto ex hostium manibus uidissent?selibrisne farris gratiam seruatori patriae relatam? et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse?iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur, cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed dux seditioni datus est.per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent, tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent.non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret.recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius Maluginensis iterum P. Ualerius Potitus iterum M. Furius Camillus quintum Ser. Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum.cuius principio anni et patribus et plebi peropportune externa pax data: plebi, quod non auocata dilectu spem cepit, dum tam potentem haberet ducem, fenoris expugnandi: patribus, ne quo externo terrore auocarentur animi ab sanandis domesticis malis.igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, iam propinquum certamen aderat. et Manlius aduocata domum plebe cum principibus nouandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat.iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et uinculorum suorum inuidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset sed ne senatus quidem sustinere potuisset.his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos. 'quousque tandem ignorabitis uires uestras, quas natura ne beluas quidem ignorare uoluit? numerate saltem quot ipsi sitis, quot aduersarios habeatis. quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc aduersus unum hostem eritis.