inde rem creditori palam populo soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio , liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans:se militantem, se restituentem euersos penates, multiplici iam sorte exsoluta, mergentibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli opera;omnia parentum beneficia ab illo se habere; illi deuouere corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit, id cum uno homine esse.his uocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.fundum in Ueienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, 'ne quem uestrum' inquit, 'Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue duci patiar.' id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur.ad hoc domi contionantis in modum sermones pleni criminum in patres; inter quos [cum] omisso discrimine uera an uana iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus iecit nec iam possidendis publicis agris contentos esse nisi pecuniam quoque publicam auertant; ea res si palam fiat, exsolui plebem aere alieno posse.quae ubi obiecta spes est, enimuero indignum facinus uideri, cum conferendum ad redimendam ciuitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.itaque exsequebantur quaerendo ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo uersae erant omnium curae apparebatque nec ueri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem uenit. postero die senatu habito, cum satis periclitatus uoluntates hominum discedere senatum ab se uetuisset, stipatus ea multitudine sella in comitio posita uiatorem ad M. Manlium misit;qui dictatoris iussu uocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal uenit.hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, uelut in acie constiterant.tum dictator silentio facto, 'utinam' inquit, 'mihi patribusque Romanis ita de ceteris rebus cum plebe conueniat, quemadmodum, quod ad te attinet eamque rem quam de te sum quaesiturus conuenturum satis confido.spem factam a te ciuitati uideo fide incolumi ex thesauris Gallicis, quos primores patrum occultent, creditum solui posse. cui ego rei tantum abest ut impedimento sim ut contra te, M. Manli , adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thesauris ex praeda clandestina euoluas.quod nisi facis, siue ut et ipse in parte praedae sis siue quia uanum indicium est, in uincla te duci iubebo nec diutius patiar a te multitudinem fallaci spe concitari.'ad ea Manlius nec se fefellisse ait non aduersus Uolscos, totiens hostes quotiens patribus expediat, nec aduersus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed aduersus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse;iam omisso bello quod simulatum sit, in se impetum fieri; iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum aduersus plebem; iam sibi ex fauore multitudinis crimen et perniciem quaeri.'offendit' inquit, 'te, A. Corneli , uosque, patres conscripti, circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli uestris beneficiis, intercedendo, eximendo de neruo ciues uestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo quod afluit opibus uestris sustinendo necessitates aliorum?sed quid ego uos de uestro impendatis hortor? sortem reliquam ferte: de capite deducite quod usuris pernumeratum est; iam nihilo mea turba quam ullius conspectior erit.at enim quid ita solus ego ciuium curam ago? nihilo magis quod respondeam habeo quam si quaeras quid ita solus Capitolium arcemque seruauerim. et tum uniuersis quam potui opem tuli et nunc singulis feram.nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis quod scitis? cur quod in sinu uestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus subest?quo magis argui praestigias iubetis uestras, eo plus uereor ne abstuleritis obseruantibus etiam oculos. itaque non ego uobis ut indicem praedas uestras, sed uos id cogendi estis ut in medium proferatis.'cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere uerum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque uani furti inuidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in uincla duci iussit.