dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Uolscis exercitum indictum audierat,pergit.—non dubito praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Uolscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo fuit unde totiens uictis Uolscis et Aequis suffecerint milites.quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique coniectanti esse potest, auctor sim?simile ueri est aut interuallis bellorum, sicut nunc in dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda totiens usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum intulerit,aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto seruitia Romana ab solitudine uindicant.ingens certe, quod inter omnes auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisae res erant, Uolscorum exercitus fuit; ad hoc Latini Hernicique accesserant et Circeiensiumquidam et coloni etiam a Uelitris Romani.—dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit.'nostra uictoria est, milites' inquit, 'si quid di uatesque eorum in futurum uident. itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie uelim sed obnixos uos stabili gradu impetum hostium excipere.ubi illi uana iniecerint missilia et effusi stantibus uobis se intulerint, tum micent gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum adiuuent deos qui secundis auibus in proelium miserint.tu, T. Quincti , equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques,sic pedes, ut praeceperat, pugnant; nec dux legiones nec fortuna fefellit ducem.multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere omisit;clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.impulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat, terga uertunt.instare Romanus; et donec armati confertique abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum interim multitudini darent:satis esse missilibus ac terrore impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem posset.fugae sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.pars maxima captiuorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuentutis inuenti, manifesta fides publica ope Uolscos hostes adiutos.Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a Uelitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi haud perplexe indicauere.dictator exercitum in statiuis tenebat, minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.non enim iam orationes modo M. Manli sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda erant.centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci uidisset, medio foro cum caterua sua accurrit et manum iniecit; uociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius uiri fortunaque,'tum uero ego' inquit 'nequiquam hac dextra Capitolium arcemque seruauerim, si ciuem commilitonemque meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem ac uincula duci uideam.'