quae ab condita urbe Roma ad captam eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemuirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella,domi seditiones, quinque libris exposui, res cum uetustate nimia obscuras uelut quae magno ex interuallo loci uix cernuntur, tum quid rarae per eadem tempora litterae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis priuatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere.clariora deinceps certioraque ab secunda origine uelut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque exponentur.ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.comitia in insequentem annum tribunos habere quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit.cum ciuitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio , simul primum magistratu abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallos—ad quos missus erat orator—contra ius gentium pugnasset;cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut uoluntariam magna pars crederet, subtraxit.interregnum initum: P. Cornelius Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus [iterum]. is tribunos militum consulari potestate creat L. Ualerium Publicolam iterum L. Uerginium P. Cornelium A. Manlium L. Aemilium L. Postumium .hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum consuluere.in primis foedera ac leges—erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges—conquiri, quae comparerent, iusserunt; alia ex eis edita etiam in uolgus: quae autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut religione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa.tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. XV Kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, †insignemque rei nullius publice priuatimque agendae† fecerunt.quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum neque inuenta pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus diuinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam graui casu rei publicae secum agitare.hinc Uolsci, ueteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de bello ad fanum Uoltumnae factam mercatores adferebant.nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant.itaque cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare,placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camillum .is dictator C. Seruilium Ahalam magistrum equitum dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba sua iuratos centuriaret.exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit: partem unam in agro Ueiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare iussit;tribuni militum his A. Manlius , illis quia aduersus Etruscos mittebantur L. Aemilius praepositus; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec procul a Lanuuio—ad Mecium is locus dicitur—castra oppugnare est adortus.quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut uallo se ipsi, uallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset.quod ubi animaduertit Camillus, ignem in obiectam saepem coici iussit; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem;itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in castra tendentibus uapore etiam ac fumo crepituque uiridis materiae flagrantis ita consternauit hostes, ut minor moles superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat.fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem.