primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent. in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci iussuros esse. tum tur C. Servilius Ahala tribunus militum:quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer quam—non plus in iis iuris quam in vobis animi esset;sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus. proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat.cum omnium adsensu comprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus,victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam earn diem magistratu abdicavere.L. Valerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M.' Aemilio Aemillo Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta. nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis,ut Anxur ab hostibus reciperaretur, et. Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud parvum motum duo iudicia eorum qui- paulo ante consulari potestate fuerant excivere.omnium primum tribunis militum fuit dilectum habere, nec iuniores modo conscripti sed seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent.quantum autem augebatur militum numerus tanto maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conficiebatur invitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum serviendumque rei publicae erat.haec , per se gravia, indigniora ut viderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo conficerent.unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos et pueros quoque ac senes extractos.iam lam non aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit, quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit,ut cum confecta labore volneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria, velut fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant.inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum rerum curis comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit.pugnaturn inde in loca vacua ut patricii cooptarentur. postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare videretur Treboniae legis patrocinium. is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse ait vociferans legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum; eo revolvi rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi tribuni plebis sint; eripi sacratas leges,extorqueri tribuniciam potestatem; id fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum factum factumn arguere.cum arderent invidia non patres modo sed etiam tribuni plebis, cooptati pariter et qui cooptaverant, tum ex collegio tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius, trepidi rerum suarum, in Sergium Verginiumque, prioris anni tribunos tribunes militares, incurrunt; in eos ab se iram plebis invidiamque die dicta avertunt.quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus, lugubres domos habeant, his publici privatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant.