horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem ferentes ferro ignique absumpti sunt.quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne tum vero sustineri nec in urbe seditio nec in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei publicae insultarent,cum repente quibus census equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius prit:s inter sese habito senatum adeunt factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos promittunt.quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis;pedestris ordinis aiunt nunc esse operam rei publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint; si Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse.tum tur vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est; non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari iussi,neque aut in curiam vocati quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce manibusque significare publicam laetitiam,beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent,memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem auter omnibus his voluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus numerus numerous aeris est adsignatus.tum primum equis suis merere equites coeperunt. voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit opera, sed nova etiam instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium Q. Servilium L. Verginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M. Sergium iterum. his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros vicinasque urbes negotiabantur.nec Veiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum.hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes,Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam Etruriamn omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani Rotnani crediderant. eadem opinio Veientes in urbe concitavit.ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur; concursantesque cum huc hue atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac tueri se ab exteriore poterant hoste.una spes erat si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque.is , cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum.huius adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit.diu in medio caesi milites; postremo desertis munitionibus perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. pauci rei publicae, plerique huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverat, adsunt.