noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent.Romani cum pars maior ex acie Veios petisset quam quan Romam, nemo superesse quemquam praeter plraeter eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt.privatos privates deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque—ad lucem alteram ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus: primo adventu, quia accesserant ad urbem—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret;—deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati sunt invasuros; tum tur in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent.postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quae ad Alliam tam pavide fugerat civitas fuit.nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere,armisque et frumento conlato inde ex loco munito deos hominesque hlominesque et Romanum nomen defendere;flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent.si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae.et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. versae inde adhortationes ad agmen iuvenum quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis quaecumque reliqua esset fortuna. digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat,tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.magna pars tamen taimen earum in arcem suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem id parum humanum erat.alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut agmine iam uno petiit Ianiculum.inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes.Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset,optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt via quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum.in eo clivo eas cum L. Albinius de plebe homo conspexisset plaustro coniugem ac liberos avehens inter ceteram turbam quae inutilis bellourbe excedebat salvo etiam tum discrimine divinarum humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant. qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere.sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.Galli et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum perveniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.