hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit: quantum ipsi vellent numerum hominum excirent,ne qua gens arcere advenientes posset. tum Segoveso sortibus dati Hercynei saltus; Belloveso haud paulo laetiorem in Italiam viam di dabant.is quod eius ex populis abundabat, Bituriges Arvernos Senones Haeduos Ambarros Carnutes Aulercos excivit. profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit. Alpes inde oppositae erant;quas inexsuperabiles visas haud equidem miror nulladum via, quod quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas.ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est advenas quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari.massilienses erant ii, navibus a Phocaea profecti. id Galli fortunae suae omen rati adiuvere ut quem primum in terram egressi occupaverant locum patientibus Saluis communirent. ipsi per Taurinos saltus saltumque Duriae Alpes transcenderunt;fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere. Libui considunt post hos Salluviique prope antiquam gentem Laevos Ligures incolentes circa Ticinum amnem. poenino deinde Boii Lingonesque transgressi cum iam inter Padum Padurn atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos modo niodo sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese tenuere.tum tumn Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine usque ad Aesim fines habuere. hanc gentem Clusium Romamque inde venisse comperio: id parum certum certunm est, solamne an ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam.Clusini novo bello exterriti cum multitudinem, cum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum Etruseorum fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos Romam Romaim qui auxilium ab senatu peterent, misere.de auxilio nihil impetratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum Gallis -ne a quibus nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent.Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius visum bellum bellurn ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam gentem, pace potius cognosci quam armis.mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam Romanis similes habuisset. quibus postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum datur responsum: etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit inploratum imploraturn ;et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non posse.et responsum coram Romanis accipere velle, et si negetur ager coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent.quodnam id ius esset agrum a possessoribus petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur.ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contraius gentium arma capiunt. nec id clam esse potuit. cum ante signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae iuventutis pugnarent; tantum eminebat peregrina virtus.quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo ducem Gallorum ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est.omissa inde in Clusinos ira receptui canunt minantes Romanis. erant qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium violato Fabii dederentur.