bellum inde duobus populis indictum. C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus, quae res postea religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui deortui locum censor sufficitur.consulibusque morbo implicitis placuit per interregnum renovari auspicia.itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit.ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut, etiam si cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistra tuum rei publicae esset.kalendis Quinctilibus magistratum occepere L. Lucretius Ser. Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C. Aemilius iterum. ex his L. Lucretio et C. Aemilio Volsinienses provincia evenit, Sappinates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio . Prius cum Volsiniensibus pugnatum est.bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit. fusa primo prinmo concursu acies; in fugam versa milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem venerunt.eius belli fama effecit, ne se pugnae committerent Sappinates; moenibus armati se tutabantur. Romani praedas passim et ex Sappinati agro et ex Volsiniensi nullo eam ear vim arcente egerunt;donec Volsiniensibus fessis bello ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in viginti annos indutiae datae.eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova via, ubi nunc sacellum est supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet Gallos adventare.id , ut fit, propter auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens erat. neque deorum modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat, M. Furium ab urbe amovere.qui die dicta ab L. Apuleio tribuno plebis propter praedam Veientanam, filio quoque adulescente per idem tempus orbatus cum accitis domum tribulibus clientibusque, quae magna pars plebis erat, percontatus animos eorum responsum tulisset se conlaturos quanti damnatus esset, absolvere eum non posse,in exsilium abiit, precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui civitati ingratae facerent. absens quindecim milibus gravis aeris damnatur.expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes. eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque vini, nova tum tur voluptate, captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse;et invexisse in Galliam vinum inliciendae gentis causa Arruntem Clusinum ira corruptae uxoris ab Lucumone, cui tutor is fuerat, praepotente iuvene et a quo expeti poenae, nisi externa vis quaesita esset, nequirent;hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse. equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino adductos;sed eos qui oppugnaverint Clusium non fuisse qui primi Alpes transierint satis constat. ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt;nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnavere.Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere. mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis,alterum Hadriaticum ab Hatria, Tuscorum colonia, vocavere Italicae gentes; Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum vocant.ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant,coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antique praeter sonum linguae, nec eum incorruptum, retinerent.de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua tum tur publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse.