sic hercule tamquam artifices improbi opus quaerunt; quippe semper aegri aliquid esse in re publica volunt, ut sit ad cuius curationem a vobis adhibeantur.utrum enim defenditis an impugnatis plebem? utrum militantium adversarii estis an causam agitis? nisi forte hoc dicitis: Quidquid patres faciunt displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est,'et quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.quanto tandem, si quicquam in vobis, non dico civilis, sed humani esset, favere vos magis et quantum in vobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse?" atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Veiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; quam orationem non apud vos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante aequam arbitror videri posse. in qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem venire posset, adversariorum certe orationibus contentus essem.negabant nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem etiam novum pro portione iniungi?nusquam nec nee opera sine : emolumento nec nee emolumentum ferme sine impensa opera est. labor voluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta.moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset:gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse.An si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat: 'annua aera habes, annuam operam ede; an tu aequum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?'invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic sie enim agere debent qui mercennario milite mnilite utuntur; nos tamquam cum civibus agere volumus agique tamquam cum patria nobiscum aequum censemus.aut non suscipi bellum oportuit aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet.perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus abseedimus quam spei nostrae finem captis Veiis imposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit.decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo?quot terras, quot maria distans? nos intra vicesimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae annuam oppugnationem perferre piget? scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet. septiens rebellarunt;in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt;auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt voluerunlt hodieque id moliuntur; res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin violarent." cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil movet, ne illa quidem, oro vos, movent? operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello;si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. quid ?illud quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere voluerunt, nunc consultum repente volunt, quale est? vallum fossamque,ingentis utrumque operis, per tantum spatii duxerunt: castella primo pauca, postea amp exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant,opposuere; quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis exsudetur labor?