haec cum foedis certaminibus agerentur— nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant, —nulla res alia manibus temperare plebem cogebat quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant.ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat.Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quae damnata voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi habeat.nihil de conlatione dicere, stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus.enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum moventium sit decuma designetur: urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri.cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptum votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini sacram esse. ita in aestimationem urbs agerque venit.pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum. cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam habitis communi decreto pollicitae tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in aerarium detulerunt.grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit; honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut pecuniae solverentur, crateram auream fieri placuit quae donum Apollini Delphos portaretur.simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo multitude in omnes principes, ante alios in Camillum;eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter increpant; praesentium, cum se ultro iratis offerrent, verecundiam habent.simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi. ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur. propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur. cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum C. Aemilius L. Valerius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum.principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum erat proficisceretur. differendo deinde elanguit res, et Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis crevit.nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi urbe.sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra locant nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa et partim artis partim arduis viis.ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.trifariam Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus stabat. ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent.multi caesi volneratique priusquam paventes portis inciderent. castra capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed severitate imperii victi eandem virtutem et oderant et mirabantur.obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent.videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur praecellere erudiebat. is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.