quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare non esset solitus. dein cum quidam seu spiritu divino tactus seu iuvenali ioco, visne Romam ire, Iuno? dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt.inde fabulae adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam; motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo accepimus levem ac facilem tralatu fuisse, integramque in Aventinum,aeternam sedem suam quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem qui voverat Camillus dedicavit.hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,et priusquam senatus decerneret plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant. senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.adventus quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis celebratior quam ullius unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius, modum aliquantum excessit.maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus; parumque id non civile modo sed humanum etiam visum.Iovis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.tum Iunoni reginae templum in Aventino locavit dedicavitque Matutae Matris; atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit.agi deinde de Apollinis dono coeptum. cui se decimam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent,haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.tandem eo quod lenissimum videbatur decursum est, ut qui se domumque religione exsolvere vellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deferret,ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienavit.inter haec pacificatum legati a Volscis et Aequis venerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas quam quod digni peterent.Veiis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium. corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum.ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat.Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant.ea largitio sperni coepta, quia spei maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes communi rei re publica incoli a populo Romano posse.adversus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse:quid in duabus fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit? postremo se relinqui a civibus in patria posse:ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Sicinium—is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat—conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.