qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset,respondit profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet.itaque quae tum tun cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint revocare posse et tacendo forsitan quae di immortales volgari velint haud minus quam celanda effando nefas contrahi.sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, quando aqua Albana abundasset, tum si eam ear Romanus rite emisisset victoriam de Veientibus dari; antequam id fiat deos moenia Veientium deserturos non esse.exsequebatur inde quae sollemnis derivatio esset. sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt. eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. qui quia multis simul bellis, Volscorum Volscorurn ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veientique et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis,inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in agrum agrurn Romanum cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam ear iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu—etenim ab tribunis plebis impediebantur—sed prope voluntariorum quos adhortando incitaverant coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere.multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur.biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita —erant autem ea pleraque hostium ipsorum—sub hasta veniere, quodque inde redactum militibus est divisum.cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem response captivi vatis:romane , aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis exstingues;tum tu insiste audax hostium muris, memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis victoriam datam.bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito.ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; inventumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse;unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur, et interregnum iniretur.ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps fuere, L. Valerius Q. Servilius Fidenas M. Furius Camillus.nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus tribunis plebis donec convenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur.quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus acFaliscis ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent;nunc iam pro se fortunam suam illis negare. maxima iam in parte Etruriae gentem invisitatam, novos accolas esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuventutis suae voluntate ad id bellum eant non impediant.eum magnum advenisse hostium numerum fama Romae erat; eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coepere.haud invitis patribus P. Licinium Calvum praerogativae tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu virum, ceterum iam tum exactae aetatis; omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici apparebat, L. Titinium P. Maenium Cn. Genucium L. Atilium. qui priusquam renuntiarentur iure vocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Calvus ita verba fecit: