omnium omniumr namque malorum in Sergio Verginioque causas esse; nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in alterum alterumn causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo veri similius sit compecto eam ear rem et communi fraude patriciorum actam.ab his et prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli trahendi causa, et nunc proditum exercitum, tradita Faliscis Romana castra.omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse;nam —et senatus consulto eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris—metu ab collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset;et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint,neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium, qui certe nihil deliquissent.illos repeterent animos Quirites quos recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum volnerum ac pavoris incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam deorum, sed hos duces accusantem.pro certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum fortunasque L. Vergini ac M.' Sergi sit exsecratus detestatusque.minime convenire quibus iratos quisque deos precatus sit in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. nunquam deos ipsos admovere nocentibus manus; satis esse si occasione ulciscendi laesos arment.his orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Verginio deprecante ne infelicior domi quam militiae esset. in hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit.victores tribuni, ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam promulgant tributumque conferri prohibent,cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita prospere gererentur ut nullo bello veniretur ad exitum spei. namque Veiis castra quae amissa erant reciperata castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni militum M.' Aemilius et K. Fabius.a M. Furio in Faliscis, a Cn . Cornelio in Capenate agro hostes nulli extra moenia inventi; praedae actae incendiisque villarum ac frugum vastati fines; oppida nec oppugnata nec obsessa sunt.at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum. Valerio Potito Volsci provincia evenerat.hoc statu militarium rerum seditio intestina maiore mole coorta quam bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos tribunes non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris,non tamen ultra processum est quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur;ceteri patricii creati, P. Manlius L. Titinius P. Maelius L. Furius Medullinus L. Publilius Volscus.ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum senator et aetate iam gravis;nec satis constat cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus. alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestivam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse.hac victoria comitiorum exsultantes tribuni plebis, quod maxime rem publicam impediebat de tributo remiserunt. conlatum oboedienter missumque ad exercitum est.Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis. insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit. annona ex ante convecta copia nihil mutavit. et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.