vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus, regnavit undecim annos.Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa.superfudit deinde se in Asiam et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultimos finis rubrum mare amplectitur, peragravit.tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit.C. Popilius, qui ad Delum praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse adticis navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet.cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt —iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat — orantes, ut Rhodum deveherentur: pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent quaeque agerentur Rhodi, et conperta per se, non volgata fama Romam referre.diu negantes perpulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt.adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius, quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque,rettulit et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae dicerentur,voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent.C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit:eos venalem linguam habentis decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum versura.cum magno adsensu auditus est non magis eo, quod multitudinem noxa levabat, quam quod culpam in auctores verterat.itaque cum principes eorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur. excesserunt urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt.legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram his facto Rhodii exercebant; quam perseverantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam .cum haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis viribus simulabat, ut victorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit.nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amici ratus primum ad sororem,deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret.suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi validum relictum erat praesidium.apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum vellet, rursum exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut victor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset.haec prudenter animadversa a maiore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuvit non consilio modo sed etiam precibus.itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.