nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor, ferme duodecim annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit;quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis praedestinantis triumphos, oportuerat.paucis post diebus, data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum dissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.‘quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus,nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi.a Delphis quinto die in castra perveni; ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi et ad pugnam rege coacto acie vici;Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci.aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus: civitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus.mihi quoque ipsi nimia iam fortuna videri eoque suspecta esse. maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando.postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt, neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret.itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet;ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum ex Capitolio prope iam expirantem veni; neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemilii Pauli nomen ferat.duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent; Paulus in domo praeter me nemo superest. sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur’. haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.Cn. Octavius kal. Dec. de rege Perseo navalem triumphum egit.is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis. dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil . Bithys,filius Cotyis, regis Thracum, cum obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.paucos post dies, quam haec acta erant, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes. eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi,non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres,redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit.ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum.beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere. legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerva, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent, et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris.