paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die in urbem triumphantes inveherentur, imperium esset.intacta invidia media sunt; ad summa ferme tendit. nec de Anici nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se conparare erubuissent, obtrectatio carpsit.antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium deferret.totus Macedonicus exercitus imperatori iratus neglegenter erat adfuturus comitiis ferendae legis.sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent;imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam esse militum iudicia. pecuniam illum dare non potuisse, militem honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non meruisset.his incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis de lege dicendi locus esset, ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser.Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent:integro sibi die ad causam eam orandam opus esse. cum tribuni dicere eo die, si quid vellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum;contra in praemiis, in honoribus omnia artata; militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse.si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse.his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset.intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est indignum facinus esse clamitantium, L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho:obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari. iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponatur? in Galbam pro se quisque probra ingerere.tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam rem agerent ab tribunis petere dicendique sibi ad populum potestatem facerent.tribuni, cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.tum Servilius: ‘quantus imperator L. Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari possit, vel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet, nullam in exercitu seditionem habuit.eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit. itaque antiqua disciplina habiti neque dixerunt seditiose quicquam neque fecerunt.Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum inpedire debuit,quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum cum visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret; aut serius paulo, cum primum magistratus ipse cepisset, diem diceret inimico et eum ad populum accusaret.ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset.sed videlicet, cui crimen nullum, nullum probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit. diem integrum hesterno die ad accusandum L. Paulum petiit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit.quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit?