simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt.pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit.ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus oppidis, arcibus et castellis sese deducturum.non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent.Daorseis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium inpositum eius, quod regi pependissent.inde in tres partes Illyricum divisit. unam eam fecit, quae supra dicta est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta in Illyrico, ipse inde Epiri Passaronem in hiberna rediit.dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium, iam ab Roma regressum, ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit,Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea;Aeginiensium novum crimen erat: famae de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter saevierant.ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae civitates in armis fuerant.auctumni fere tempus erat, cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora, auribus accepta, sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit.praeposito castris C. Sulpicio Gallo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petiit, inclitum oraculum;ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit.Lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adiit, ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.a Chalcide Aulidem traicit trium milium spatio distantem, portum inclitum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit.inde Oropum Atticae ventum est, ubi pro deo vates anticus colitur, templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum;Athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustate famae, multa tamen visenda habentis, arcem, portus, muros Piraeeum urbi iungentis, navalia, monumenta magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium insignia.sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit.urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem edita,scatens fontibus, Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adiit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclitam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem, under per Megalopolim Olympiam escendit.ubi et alia quidem spectanda ei visa, et Iovem velut praesentem intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit.ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit;mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab A. Baebio, praefecto praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti essent, et exulum possideri. iussis,qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit.