ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset,deinde ex auctoritate patrum ad populum latum,et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et,qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem. tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat:tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo in adventum imperatoris ‘est. peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur. antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ; nunc ex sordido deversorio,vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissumis donastis.et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent —nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani —, Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt, hoc bello hostes ex sociis facturi estis?certe eidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod non sine causa suscipiatis, gloriamini.Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt.Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere conatus.cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere.quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis adduximus, si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset?Persei partibus favimus et quem ad modum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus.quem ad modum soleamus socios iuvare et quam inpigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt. numquam vestrae naves pugnavere sine nobis;nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem;quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire.haec non gloriandi causa rettuli — neque enim ea nunc nostra est fortuna —, sed ut admonerem, quem ad modum adiuvare socios solerent Rhodii.praemia et Philippo et Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis. si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus?pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus aut per nos ipsos?si quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus? causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus.hoc enim legatos utroque de pace mittendo consecuti sumus, ut ab neutra parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset.quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navalibus copiis, armis, iuventute nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore.