et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res et bello turbatas et in statum alium ex regno formandas conposuissent.consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis legionibus peditum et equitum quadringenorum. praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M'. Iuventi Thalnae inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fulvi Hispania citerior, ulterior C. Licini Nervae.A. Manlio Torquato Sardinia obvenerat; nequiit ire in provinciam, ad res capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus.de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum Penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae portae et muri aliquantum. Anagniae terra pluerat et Lanuvi fax in caelo visa erat et Calatiae in publico agro M. Valerius civis Romanus nuntiabat ex foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse.ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificarunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.item, quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decrevit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent,ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuventius praetores curarent danda.legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam, quinque in Illyricum.in Macedoniam sunt primi nominati A. Postumius Luscus, C. Claudius, ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo C. Licinius Crassus, collega in consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam habebat.his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser. Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem.in Illyricum autem hi nominati, P. Aelius Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tamphilus — hic priore anno, Cicereius multis ante annis praetor fuerat —, P. Terentius Tuscivicanus, P. Manilius.moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Galliam oporteret, primo quoque tempore provincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti sunt.M. Iunio Pisae obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret, legationes, quae undique Romam gratulatum convenerant, introducere in senatum placuit, Q. Aelio Gallia.ceterum quamquam tales viri mitterentur, quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec clementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia legati ab domo ferre ad imperatores possent.omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret, arma populi Romani non liberis servitutem,sed contra servientibus libertatem adferre, ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuaque sub tutela esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius victoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem. metalli quoque Macedonici,quod ingens vectigal erat, locationes praediorumque rusticorum tolli placebat;nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse.ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore.commune concilium gentis esse , ne inprobus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentem traheret.in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.similia his et in Illyricum mandata. cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos animosque.exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militaverant, haud paulo benignius, quam si ipse rex Eumenes venisset.adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conveniens in ea victoria, quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, qua regnum in dubium adductum esset.