peditum, quorum pars maior tumulos tenebat, ibi vallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit;et subinde per alia atque alia pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, ex praesidiis revocat omnisque aditus aperit bello.ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et quae temeritas consulis videri potuisset,quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.duos enim saltus, per quos inde evadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur praesidiis.itaque si dux intrepidus decem dies primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter.sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis.nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus.unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi,qua et media et angustissima vallis est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est.intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant.quod, ut furto fefellerant, ita propalam, tenentibus superiora cacumina hostibus, non poterant;et experta difficultas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, et ipsum ingentis difficultatis erat.nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet,relicum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam , ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit.ipse urbem ingressus sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum.unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra movet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit.postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis recepit et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem inmunesque ac suis legibus victuros est pollicitus.progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens,regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset.Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam;ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse;cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naves venire — ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat —, ab invectis iam portum audit onerarias naves Magnesiae relictas esse.incerto inde, quidnam agendum foret — adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat —, peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.