equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta expedita via ierant, pervenerunt.rex ad mediam ferme noctem et errore et variis difficultatibus viae vexatus est. in regia maesta Perseo qui Pellae praeerant, Eulaeus Euctusque, et regii pueri praesto erant.contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit.tres erant tantum cum eo fugae comites, Euander Cretensis, Neo Boeotius et Archidamus Aetolus.cum iis, iam metuens, ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit.secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos.is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum recepto sospite filio victoriae tantae gaudium consul sensit.Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.scriptum in iis erat, ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium adversus populatores mittat.his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos.simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium super alium recentes ex fuga venturos fuisse.per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.Tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim venit.inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroea, quo ex acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt.hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere. consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit,equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra movit.Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita.Pydnaei, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et consensum civitatis inpediebat; nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant.missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui praesidio praeerat; per eum emittitur militaris turba. oppidum deditum militibus datur diripiendum.Perseus, una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens,ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque, qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant, adhortando animos confirmaret.sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, Euandro Cretensi editis, quae agi cum multitudine vellet, de templo descendit.multitudo sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare ‘abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.’ horum ferocia vocem Euandri clausit.rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit.Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spem pecuniae secuti. et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda.ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt.Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt; ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.