se, quod sit officium imperatoris, provisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat; illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere.ab his praeceptis contionem dimisit volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse.non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.neminem totis mox castris quietum videres; acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scutorum alii alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret,ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculan tem, nuncRoma norum esse; quae res Romanis auxit animos, Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem.et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent.sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsidis Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum iisdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitavere.multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum alii alii praecipites sine responso agendos castris, pronuntiavit post diem quintum decimum se responsum daturum.interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit.placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere: confertis et uno facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur.ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat.alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse:iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat.his ducibus usurus, praetorem Octavium accersitum exposito, quid pararet, Heraclium cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere.ipse P. Scipionem Nasicam , Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam.secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur. inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent.ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit, atque pugnatum utrimque est levi armatura; nec gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat.descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat.ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est.missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustino Romanus erat.meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis.sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur.