primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos rediit et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus,vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit.quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis;qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo Pleuratoque, et Caravantium fratrem Scodram in castra adduxit.Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium victoriae Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyriorum.hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est. quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris.nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo praesidio duorum milium cetratorum.eo et Androclen praefectum mittit, iussum sub ipsis navalibus castra habere. Aenean mille equites cum Creonte Antigonensi misit ad tutandam maritumam oram,ut quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem.quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon.his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat.huic operi ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus cocta cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigneconferre, postremo sequi se putearios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere.montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.vix diducta summa harena erat, cum scaturiges turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt.aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adiecit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus est progressus, qua descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset.his satis exploratis illa quoque ; primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit:ubi omnibus simul pronuntiaretur, quod fieret, neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios, ab se adicientes, plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire.placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos perferundum imperium sit.vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios.scuto prae se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopito stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant.stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem:unum imperatorem in exercitu providere et consulere, quid agendum sit, debere nunc per se, nunc cum iis, quos advocarit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua.militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia;cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus volgi circumagatur, ibi nihil salutare esse.