itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam.iam veris principium erat novique duces in provincias venerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium erat. Gentius patre Pleurato,rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium matre eadem natum, habuit.hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto.gravis deinde dempto a fratre metu popularibus esse coepit, et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit.quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit.socii erant Romanorum; itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt.Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et cum agros eorum effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt.iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et.legatorum violatorum iniuria accensus bellum haud dubie adversus eum gesturus.Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea,quae habebat, auxilia Parthinorum iuventute adiuncta, duobus milibus peditum et equitibus ducentis — peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat — parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram.octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum etApolloniatium Appolloniatium agros populandos. tum classis ad to eo tradiderunt se.deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum clementia in omnis et iustitia praetoris Romani.ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem, sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu.duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis, quod in orientem patet, praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens.hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur.mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardaniam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum.quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit.quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt.pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset.triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandum, sed,ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis ea regione, in quam missus erat, adventare.qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit praemissisque nuntiis, ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit.et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit.