traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines adesse finem Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum,ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.Meteone Labeatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi et ius iurandum ab rege et obsides accepit. missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui ius iurandum a Perseo obsidesque exigeret.cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt, et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus destinantur.quibus ita mandatum, ut iure iurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse.adiunctam civitatem, penes quam unam tum rei navalis gloria esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis.venientibus Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit.ibi ea, quae convenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos adesse foederi sancitae cum Gentio societatis volebat rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam.et obsides in conspectu omnium dati acceptique, et Pellam ad thensauros regios missis, qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi.ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo venerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, principibus civitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est.eodem tempore ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat:natura inimica inter se esse liberam civitatem et regem. singulos populum Romanum adgredi et, quod indignius sit, regum viribus reges oppugnare.Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam ex parte etiam Philippo patre suo Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusiam armatos esse.si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi civitates suam fecerint, deinde Syriam.iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem praemio belli, Aegypto arceri.haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam conpelleret Romanos, aut perseverantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes.ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captivorum redimendorum missus legatus erat; re vera occultiora quaedam agebantur, quae in praesentia invisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis gravioribus ; proditor enim ac prope hostis habitus,dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat.Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat.quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit.Eumenes neque favit victoriae Persei neque bello eum iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant, etiam ipsorum odiis inter se accensae:non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit.cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare;Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello.hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare concilianda gratia magis cupiit.nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta.