Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa et venisse et abisse, nec animum eius regis constare satis visum. sicut omnia de Eumene dubia, ita Attali egregie constantem fidem nuntiabant.legatis auditis tunc de bello referre sese L. Aemilius dixit.senatus decrevit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearet; creari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem gessisset.tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum velit, eligat, et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn. Octavius praetor, cui classis obtigisset, in provinciam proficiscantur.additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat; eum in provinciam Illyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit.dilectus cura C. Licinio consuli inposita.is septem milia civium Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare,quadringentos equites, et Cn. Servilio Galliam obtinenti provinciam litteras mittere, ut sescentos equites conscriberet.hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in ea provincia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites; ceteros pedites equites que in praesidiis disponi;qui eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. decem praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites.id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites. et in classem quinque milia navalium socium sunt scripta.Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus; eo addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites.senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit. ‘animadvertisse videor,Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum consalutatus, aut quo die magistratum inii,neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me imponi posse. deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse.haec partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra vos hanc spem de me conceperitis.quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit, et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.vos, quae scripsero senatui aut vobis ru mores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo extabit.nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello animadverti, nemo tam famae contemptor est, cuius non debilitari animus possit.in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, consulem veluti dicta die accusant.haec magna impedimenta res gerentibus sunt; neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit quam secunda fama male rem publicam gerere.non sum is, qui non existumem admonendos duces esse; immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem.quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis rebus, qui loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi.itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Macedoniam mecum veniat. nave, equo, tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur;si quem id facere piget et otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit.sermonum satis ipsa praebet urbs; iis loquacitatem suam contineat; nos castrensibus consilis contentos futuros esse sciat.’ ab hac contione, Latinis, quae pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio rite perpetrato protinus inde et consul et praetor Cn. Octavius in Macedoniam profecti sunt.