et si id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere, Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros.itane tandem? ni pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit?quid Rhodii visuri sint, ipsos scire; populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat.munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.litterae deinde recitatae Q. Marci consulis sunt, quem ad modum saltu superato in Macedoniam transisset:ibi et ex aliis locis commeatus prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur.vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidis, nec sibi in his locis ullam copiam esse.senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit.is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die, foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet.postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis, quae non probabat, coepit; postremo cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit.ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum.censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio , qui tribunus plebis eos violenter accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus.ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni adtributum ex senatus consulto a quaestoribus esset,Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi adtributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emitbasilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est.iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent.itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret.senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem misit litterasque receptas a consule post paucos dies recitavit, quibus ante diem in urbem venturum. et consul maturavit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta.consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus .praetores postero die facti Cn. Baebius Tamphilus , L. Anicius Gallus , Cn. Octavius , P. Fonteius Balbus , M. Aebutius Helva , C. Papirius Carbo .omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura.itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ut iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret.his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt.consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit. praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam, C. Papirius Sardiniam est sortitus.extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod aliis vir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat.