obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit.eidem imperatum, ut, si a Meliboea summovisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani.et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus. ita a Meliboea abscessum est.Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt.circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent.fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae. ab Demetriade certe abscessum est.Eumenes ad consulem navigat; gratulatus, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit.Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent.de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit;ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse.Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum — Balanos ipsius traditur nomen; gentis, ex qua fuerit, non traditur — Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia.gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria.secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iovis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissumbenigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus.tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt.utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiae preces magis quam postulatio fuere profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum;ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, ei se pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se quoque in gratia reconciliatae pacis ponerent.haec regii legati. Rhodii superbe commemoratis meritis suis erga populum Romanum et paene victoriae, utique de Antiocho rege,maiore parte ad se vindicata adiecerunt, cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere, interrupisse.tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari interim intercluso; inopem insulam esse, nisi ma ritimis iuvetur colendi itaque commeatibus.cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denuntiarent, Rhodiis placere pacem eum conponere cum Romanis; se Romam eadem nuntiatum missos.per quos stetisset, quo minus belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse.ne nunc quidem haec sine indignatione legi audirive posse certum habeo. inde existimari potest, qui habitus animorum audientibus ea patribus fuerit.Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem senatus consultum indicatum mitti;qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse.alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse, Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse,