quae facta a C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate senatus quem non posse existimare,qui sciat bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse populum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a magistratibus suis socii atque amici paterentur?litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in servitutem liberi venissent, ut eos con quirendos primo quoque tempore restituendosque in libertatem curaret; sociorum navalium neminem praeter magistros in hospitia deduci aequum censere.haec Hortensio iussu senatus scripta. munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.C. Lucretium , ubi dies, quae dicta erat, venit, tribuni ad populum accusarunt multamque decies centum milium aeris dixerunt.comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum condemnarunt.in Liguribus eo anno nihil memorabile gestum; nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum eorum legiones induxit,et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit, dimisit.sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida adiit.nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat; suspectum tamen et Gentium, Illyriorum regem, habebant.itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum Issensium navium insulae praeerat—duo milia militum in eas naves sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Italiae; quae obiecta Illyrico est, conscripsit—, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum cum quattuor milibus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur.qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum Dassaretiorum consedit.haud procul inde Uscana oppidum finium plerumque Persei erat. decem milia civium habebat et modicum custodiae causa Cretensium praesidium.inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copia admovisset, paratos fore, qui proderent urbem. et operae pretium esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum.spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis, qui venerant, quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. die tantum statuta profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat, posuit castra.quarta inde vigilia signa movit mille ferme ad praesidium castrorum relictis. inconpositi, longo agmine effusi, infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem pervenerunt.crevit neclegentia, postquam neminem armatum in muris viderunt. ceterum ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis erumpitur. et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris et incondita multitudo turba inmixta servili variis vocibus personabat.hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent. itaque fugientes plures quam pugnantes interempti sunt; vix duo milia hominum cum ipso legato in castra perfugerunt.quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi hostibus copia fuit.ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt audita.propter quae veriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent;et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario comitia haberi possent, et ut primo quoque tempore in urbem rediret.interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret:qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Februarias fuere.creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius Caepio .post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius , M. Claudius Marcellus , C. Sulpicius Gallus , C. Marcius Figulus , Ser.