quod, quamquam sterilem terram ararent ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse.Milesii nihil praestitissent memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare se paratos esse polliciti sunt.Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoraverunt ludosque anniversarios ei divae instituisse et coronam auream quinquaginta pondo,quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta: ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant.hoc et Lampsaceni octoginta pondo coronam adferentes petebant commemorantes discessisse se a Perseo,postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent.pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent.ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae venerunt: Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent.id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse.item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo ea et quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse.gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea, quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum, in Macedoniam misisse,cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum quam apud Romanos militare,responsum est, si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis sociis responsum daturum esse.interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites intra praesidia regis Persei haberent, eos primo quoque tempore domum revocarent.Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu omnes movit, quod Micion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus.ultimae necessitatis extemplo visa res, in qua ita adfecto excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda visa foret aut data petenti non esset.cum sibi nihil vivi relicum praeterquam linguam ad deplorandas patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis primum suae bene facta et vetera et ea, quae Persei bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus superbe, avare, crudeliter fecisset; deinde quae tum cum maxime L. Hortensius faceret.quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos accipere.qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum, incolumes esse; apud se templa omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis C. Lucretium navibus Antium devexisse; libera corpora in servitutem abrepta; fortunas sociorum populi Romani direptas esse et cotidie diripi.nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter atque aestate navalis socios habere, et domos suas plenas turba nautica esse; versari inter se, coniuges liberosque suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram purgaretque sese.ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta erant, et graviores potentioresque accessere accusatores duo tribuni plebis, M'. Iuventius Thalna et Cn. Aufidius .ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probris diem dixerunt.senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et perinde ac debeant grata esse.